Haller's Concordance: VOCABERIS
- dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel Gen. 35:10
- et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis Isa. 1:26
- descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera Isa. 47:1
- sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum Isa. 47:5
- et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem Isa. 58:12
- non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur Isa. 62:4
- et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta Isa. 62:12
- et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius Lk. 1:76
- et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus Jn. 1:42
- tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis. 3 Esd. 4:42
- quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis. 4 Esd. 8:31
- si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae. 4 Esd. 8:32