Haller's Concordance: VOCABIS
- dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram Gen. 17:15
- sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam Lev. 25:10
- et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi 1 Ki. 16:3
- vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram Job 14:15
- ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te Isa. 55:5
- numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino Isa. 58:5
- ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis Jer. 3:19
- et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi Jer. 7:27
- pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum Mt. 1:21
- ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem Lk. 1:13
- ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum Lk. 1:31