Haller's Concordance: VOCARE
- venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias Num. 22:20
- ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam Judg. 12:1
- et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi 1 Ki. 3:6
- melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio Pr. 15:17
- quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum Isa. 8:4
- euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores Mt. 9:13
- et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire Mt. 22:3
- et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est Mt. 23:9
- hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores Mk. 2:17
- non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam Lk. 5:32
- dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio Lk. 14:12
- qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens Heb. 2:11