Haller's Concordance: VOCATI
- ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum 1 Ki. 9:13
- porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes 2 Ki. 15:11
- de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius Isa. 48:2
- nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati 2 Ma. 4:28
- sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi Mt. 20:16
- multi autem sunt vocati pauci vero electi Mt. 22:14
- dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam Lk. 14:24
- in quibus estis et vos vocati Iesu Christi Rom. 1:6
- scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti Rom. 8:28
- fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri 1 Cor. 1:9
- vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem Gal. 5:13
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae Eph. 1:11
- obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis Eph. 4:1
- unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae Eph. 4:4
- et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote Col. 3:15
- et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15
- in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 1 Pet. 2:21
- non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 1 Pet. 3:9
- hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles Apoc. 17:14
- et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt Apoc. 19:9
- et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt. 3 Esd. 3:16
- et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi. 3 Esd. 5:39
- et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. 4 Esd. 12:24