Haller's Concordance: VOCES
- cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul Ex. 20:18
- numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 1 Ki. 12:17
- et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa 1 Ki. 12:18
- levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae 1 Ki. 30:4
- et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: Esther 11:5
- levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos Ps. 93:3
- at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum Lk. 23:23
- populus autem adclamabat dei voces et non hominis Acts 12:22
- qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt Acts 13:27
- et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei Apoc. 4:5
- et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus Apoc. 8:5
- et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas Apoc. 10:3
- et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum Apoc. 11:15
- et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna Apoc. 11:19
- et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus Apoc. 16:18
- et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi, 4 Esd. 6:2
- et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem. 4 Esd. 13:4