Haller's Concordance: VOCI
- et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae Gen. 22:18
- eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit Gen. 26:5
- attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae Num. 14:22
- cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere Dt. 1:45
- sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri Dt. 8:20
- non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi Dt. 26:14
- et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis Dt. 30:20
- non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel Josu. 10:14
- et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum 1 Ki. 15:22
- dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum 1 Ki. 15:24
- quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie 1 Ki. 28:18
- ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me 1 Ki. 28:21
- tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae Jud. 16:17
- qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis Ps. 68:33
- benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius Ps. 103:20
- et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec Jer. 32:23
- oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae Jer. 35:8
- sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri Jer. 42:6
- et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas Jer. 43:7