Haller's Concordance: AUXILIO
- surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum Josu. 8:10
- habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis Josu. 10:6
- veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius 4 Ki. 15:19
- dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium 1 Par. 19:12
- humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum 2 Par. 28:19
- verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos Eccl. 4:1
- Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Dan. 11:34
- Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo Nah. 3:9
- quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde 1 Ma. 8:13
- interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 1 Ma. 10:72
- humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus 2 Ma. 8:35
- et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos 2 Ma. 11:13
- cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos 2 Ma. 12:11
- auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses Acts 26:22
- adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno Heb. 4:16