Haller's Concordance: VOLATILIA
- appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius Gen. 2:20
- nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi Job 12:7
- ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper Ps. 76:3
- et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata Ps. 78:27
- mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam Sir. 22:25
- volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur Sir. 27:10
- et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum Jer. 15:3
- cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum Ezec. 31:6
- in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis Ezec. 31:13
- et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae Ezec. 32:4
- respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis Mt. 6:26
- in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli Acts 10:12
- in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli Acts 11:6
- et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient. 4 Esd. 5:6
- quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat 4 Esd. 6:47