Haller's Concordance: VOLEBANT
- et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei 2 Ki. 14:16
- si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci Job 31:16
- hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine Wis. 14:17
- et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem 1 Ma. 11:45
- et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes 1 Ma. 11:49
- accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant Jn. 6:11
- quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus Jn. 7:44
- cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me Jn. 16:19