Haller's Concordance: VOLEBAT
- cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum Ex. 4:24
- deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio Judg. 19:15
- et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo 1 Ki. 30:6
- post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum 3 Ki. 13:33
- substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur Wis. 16:21
- Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat. Dan. 5:19
- et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem 1 Ma. 3:34
- et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos 1 Ma. 7:5
- et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos 1 Ma. 16:13
- Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat Mk. 6:19
- et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos Mk. 6:48
- et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire Mk. 9:30
- post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere Jn. 7:1
- sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare Acts 14:13
- Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus Acts 15:37
- expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos Acts 16:27
- de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo Acts 19:33