Haller's Concordance: VOLUCRES
- delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos Gen. 6:7
- ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres Gen. 7:14
- et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca Gen. 7:23
- et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Gen. 9:2
- descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram Gen. 15:11
- post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas Gen. 40:19
- qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli 3 Ki. 16:4
- si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli 3 Ki. 21:24
- abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet Job 28:21
- qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos Job 35:11
- super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem Ps. 104:12
- et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt Isa. 18:6
- in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit Ezec. 17:23
- et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet Ezec. 38:20
- et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum. Dan. 2:38
- Benedicite omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:57
- Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro. Dan. 4:12
- Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius: fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis eius. Dan. 4:14
- et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet Mt. 8:20
- et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea Mt. 13:4
- quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius Mt. 13:32
- et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud Mk. 4:4
- exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud Lk. 8:5
- et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet Lk. 9:58
- simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius Lk. 13:19