Haller's Concordance: VOLUCRIBUS
- de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere Gen. 6:20
- de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram Gen. 7:8
- aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare Gen. 8:20
- et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae Gen. 9:10
- omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis Lev. 11:20
- quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis Lev. 11:23
- et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus 3 Ki. 4:33
- qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus Ps. 78:48
- et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat Jer. 7:33
- et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae Jer. 34:20