Haller's Concordance: VOLUERIS
- paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti Num. 22:17
- sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes Dt. 12:15
- non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum Dt. 12:17
- quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua Dt. 12:20
- quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos Josu. 2:20
- dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris 1 Ki. 14:7
- vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi 2 Ki. 24:12
- vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi 1 Par. 21:10
- cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris 1 Par. 21:11
- si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere Sir. 15:16
- et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui. 3 Esd. 8:17
- neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt. 4 Esd. 8:29