Haller's Concordance: VOLUERUNT
- suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt Judg. 2:16
- et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt 1 Ki. 15:9
- quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Iudaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus. Esther 9:27
- laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt Ps. 107:30
- et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his 1 Ma. 8:9
- et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum 1 Ma. 14:31
- dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis Mt. 17:12
- sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo Mk. 9:13
- dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Lk. 10:24
- voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant Jn. 6:21
- qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me Acts 28:18