Haller's Concordance: VOLUISTI
- et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi Gen. 29:25
- cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara Gen. 31:27
- et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto Ex. 14:11
- et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem Josu. 7:7
- dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes Judg. 8:1
- descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis Judg. 15:11
- et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti Judg. 18:3
- Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia 1 Par. 17:19
- tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti Jud. 9:4
- quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum Job 26:4
- et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum Wis. 12:6
- et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti Jonas 1:14
- tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis 2 Ma. 14:35