Haller's Concordance: VOLUMUS
- dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis 2 Ki. 21:4
- quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur 4 Ki. 7:3
- si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus 2 Ma. 11:28
- tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre Mt. 12:38
- et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis Mk. 10:35
- hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre Jn. 12:21
- nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse Acts 17:20
- non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere 2 Cor. 1:8