Haller's Concordance: VOLUNTARIE
- bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest Lev. 22:23
- et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem 1 Esd. 1:4
- voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est Ps. 54:6
- at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium 2 Ma. 6:19
- Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare 2 Ma. 14:3
- voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia Heb. 10:26
- voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius Jas. 1:18
- pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 1 Pet. 5:2