Haller's Concordance: VOLUNTATI
- qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit 4 Ki. 16:9
- et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Esther 13:9
- Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. Esther 5:5
- virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam Pr. 29:15
- substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur Wis. 16:21
- sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus 2 Ma. 2:28
- dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum Lk. 23:25
- David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem Acts 13:36
- dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit Rom. 9:19