Haller's Concordance: VOLUNTATIS
- rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam Gen. 27:20
- dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei 1 Par. 22:7
- cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel 2 Par. 6:7
- et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath 2 Par. 10:15
- voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab 2 Par. 22:7
- vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud Isa. 46:11
- numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat Ezec. 18:23
- ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis 2 Ma. 11:37
- gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis Lk. 2:14
- nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 1 Cor. 7:37
- nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis 2 Cor. 8:11
- qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae Eph. 1:5
- ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo Eph. 1:9
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae Eph. 1:11
- ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali Col. 1:9