Haller's Concordance: VORABIT
- veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida Ps. 50:3
- quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego Eccl. 2:25
- vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est Eccl. 6:2
- succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi Isa. 9:18
- et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam Isa. 9:20
- propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci Isa. 24:6
- et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt Isa. 31:8
- concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos Isa. 33:11
- haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos Jer. 5:14