Haller's Concordance: VOVERAT
- sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum Lev. 27:15
- quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum Lev. 27:19
- sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit Lev. 27:20
- supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino Lev. 27:23
- quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit Num. 30:14
- expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est Judg. 11:39
- et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa 3 Ki. 15:15
- intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei 2 Par. 5:1
- ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem 2 Par. 15:18