Haller's Concordance: VULNERA
- sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti Ex. 9:9
- tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis Ex. 9:10
- nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti Ex. 9:11
- et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel 4 Ki. 9:15
- in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa Job 9:17
- cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum Pr. 23:29
- meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula Pr. 27:6
- qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera Sir. 27:28
- pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius Sir. 30:7
- ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera Sir. 31:40
- et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit Lk. 10:34