Haller's Concordance: VULNERIBUS
- namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus 2 Par. 20:23
- obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem Jer. 30:17
- et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti Ezec. 19:4
- et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est Ezec. 19:8
- et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt 2 Ma. 8:24
- et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis Apoc. 16:11
- et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores. 4 Esd. 15:51