Haller's Concordance: VULNUS
- dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum Gen. 4:23
- adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore Ex. 21:25
- porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri 2 Ki. 20:10
- concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans Job 16:14
- a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo Isa. 1:6
- et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit Isa. 30:26
- et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur Isa. 38:21
- et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius Apoc. 16:2