Haller's Concordance: VULTIS
- fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam Gen. 42:34
- igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum Gen. 43:11
- dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam Ex. 16:28
- et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino Num. 32:22
- quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani Judg. 9:15
- dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis 2 Ki. 21:4
- insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro 2 Par. 28:10
- et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 2 Par. 28:13
- quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus Jer. 2:29
- ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum Mal. 3:1
- omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae Mt. 7:12
- et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est Mt. 11:14
- et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis Mt. 20:32
- et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos Mt. 26:15
- congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus Mt. 27:17
- respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban Mt. 27:21
- at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis Mk. 10:36
- Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum Mk. 15:9
- Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum Mk. 15:12
- et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter Lk. 6:31
- et non vultis venire ad me ut vitam habeatis Jn. 5:40
- dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire Jn. 6:67
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri Jn. 9:27
- si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre Jn. 10:38
- est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum Jn. 18:39
- dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius Acts 5:28
- quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis 1 Cor. 4:21
- si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Cor. 10:27
- timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos 2 Cor. 12:20
- nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis Gal. 4:9
- dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis Gal. 4:21
- caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis Gal. 5:17