Haller's Concordance: VULTU
- et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 2 Ki. 24:21
- submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum 3 Ki. 1:31
- de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates Ps. 17:2
- attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo Ps. 140:13
- adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens Pr. 7:13
- aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius Pr. 25:5
- sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit Eccl. 8:1
- principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici Isa. 3:3
- et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum Isa. 49:23
- igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare 2 Ma. 6:18
- quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae. Man. 1:4