Haller's Concordance: VULVA
- ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra Num. 12:12
- quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias Num. 18:15
- quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii Job 3:11
- quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret Job 10:18
- numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus Job 31:15
- quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens Job 38:8
- in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu Ps. 22:10
- alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium Ps. 58:3
- populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae Ps. 110:3
- initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur Sir. 1:16
- audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva Isa. 46:3
- priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te Jer. 1:5
- qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus Jer. 20:17
- quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei Jer. 20:18