Haller's Concordance: VULVAM
- concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham Gen. 20:18
- videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente Gen. 29:31
- recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius Gen. 30:22
- sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia Ex. 13:2
- separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino Ex. 13:12
- nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo Ex. 13:15
- omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit Ex. 34:19
- ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei Num. 3:12
- pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos Num. 8:16
- Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius 1 Ki. 1:5
- adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius 1 Ki. 1:6
- et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus Ezec. 20:26
- da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia Osee 9:14
- sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lk. 2:23
- et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae Rom. 4:19