Haller's Concordance: ZABULON
- et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon Gen. 30:20
- filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon Gen. 35:23
- filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel Gen. 46:14
- Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem Gen. 49:13
- Isachar Zabulon et Beniamin Ex. 1:3
- de Zabulon Heliab filius Helon Num. 1:9
- de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:30
- in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon Num. 2:7
- tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon Num. 7:24
- in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon Num. 10:16
- de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi Num. 13:10
- filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum Num. 26:26
- hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum Num. 26:27
- de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach Num. 34:25
- et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim Dt. 27:13
- et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis Dt. 33:18
- cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith Josu. 19:10
- haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:16
- ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul Josu. 19:27
- revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis Josu. 19:34
- et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim Josu. 21:7
- filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha Josu. 21:34
- Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius Judg. 1:30
- quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon Judg. 4:6
- qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo Judg. 4:10
- ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum Judg. 5:14
- Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome Judg. 5:18
- misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei Judg. 6:35
- mortuusque est ac sepultus in Zabulon Judg. 12:12
- filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 1 Par. 2:1
- filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim 1 Par. 6:63
- filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis 1 Par. 6:77
- porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici 1 Par. 12:33
- sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel 1 Par. 12:40
- igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos 2 Par. 30:10
- attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem 2 Par. 30:11
- magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur 2 Par. 30:18
- ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali Ps. 68:27
- primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium Isa. 9:1
- et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una Ezec. 48:26
- et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una Ezec. 48:27
- et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam Ezec. 48:33
- et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim Mt. 4:13
- terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium Mt. 4:15
- ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati Apoc. 7:8