Haller's Concordance: ZAI
- zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis Ps. 37:12
- zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus Ps. 111:4
- zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus Ps. 112:4
- zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt Ps. 145:7
- zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam Pr. 31:16
- ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Lam. 1:7
- ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni Lam. 2:7
- ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis Lam. 3:19
- ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea Lam. 3:20
- ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo Lam. 3:21
- ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores Lam. 4:7