Haller's Concordance: ZAMRI
- et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa 3 Ki. 16:9
- inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo 3 Ki. 16:10
- delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae 3 Ki. 16:12
- anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum 3 Ki. 16:15
- cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris 3 Ki. 16:16
- videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est 3 Ki. 16:18
- reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 16:20
- ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum 4 Ki. 9:31
- filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 1 Par. 2:6
- Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 1 Par. 9:42