Haller's Concordance: ZARE
- mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra Gen. 36:33
- Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum Num. 26:13
- fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum Num. 26:20
- filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel Josu. 7:1
- cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda Josu. 7:18
- tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor Josu. 7:24
- nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo Josu. 22:20
- mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 1 Par. 1:44