Haller's Concordance: ZELATUS
- et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel Num. 25:13
- at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam 3 Ki. 19:10
- et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam 3 Ki. 19:14
- consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor Sir. 51:24
- zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo Joel 2:18
- et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno Zach. 1:14
- haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam Zach. 8:2
- et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi 1 Ma. 2:26