Haller's Concordance: ZELUS
- et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo Dt. 29:20
- de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc 4 Ki. 19:31
- quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me Ps. 69:9
- usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus Ps. 79:5
- consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei Ps. 119:139
- quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae Pr. 6:34
- accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum Wis. 5:18
- zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus Sir. 30:26
- ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio Sir. 40:4
- multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 9:7
- et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim Isa. 11:13
- quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud Isa. 37:32
- adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se Isa. 63:15
- et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius Ezec. 16:42
- et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos 1 Ma. 8:16
- recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me Jn. 2:17
- cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis 1 Cor. 3:3
- ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum Jas. 3:16