Haller's Concordance: ZIZANIA
- cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit Mt. 13:25
- cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania Mt. 13:26
- accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania Mt. 13:27
- et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum Mt. 13:29
- sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum Mt. 13:30
- ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam Mt. 13:38
- sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi Mt. 13:40