Haller's Concordance: ZONA
- tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur Lev. 16:4
- at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est 4 Ki. 1:8
- et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium Isa. 3:24
- et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat Mk. 1:6
- et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes Mk. 6:8
- is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium Acts 21:11