Haller's Concordance: ACCEDITE
- ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto Gen. 45:4
- dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum Ex. 16:9
- dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini Dei vestri Josu. 3:9
- Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 2 Par. 29:31
- accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius Isa. 34:1
- congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem Isa. 45:20
- accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius Isa. 48:16
- vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae Isa. 57:3