Haller's Concordance: AVES
- ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres Gen. 7:14
- qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit Gen. 15:10
- omnes aves mundas comedite Dt. 14:11
- consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium Dt. 32:24
- tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem 2 Ki. 21:10
- qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus est 3 Ki. 14:11
- aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti Ps. 8:8
- scio omnes aves montium et universitas agri mecum est Ps. 50:11
- ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius Ps. 104:17
- bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes Ps. 148:10
- nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit Eccl. 9:12
- propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves Sir. 43:15
- sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans Isa. 31:5
- supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae Bar. 6:21
- et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli: Dan. 4:21
- et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare Mk. 4:32
- et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum Apoc. 19:21