Haller's Concordance: AVIBUS
- sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae Lev. 1:14
- sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus Lev. 7:26
- haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum Lev. 11:13
- separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta Lev. 20:25
- et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt Isa. 18:6
- sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati Jer. 5:27
- qui in avibus caeli inludunt Bar. 3:17
- super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum Ezec. 39:4
- tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem Ezec. 39:17
- omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes Ezec. 44:31
- et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur 2 Ma. 9:15
- linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi 2 Ma. 15:33
- et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei Apoc. 19:17