Haller's Concordance: AZYMORUM
- sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus Ex. 23:15
- tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini Ex. 29:23
- sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto Ex. 34:18
- tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum Lev. 8:26
- et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis Lev. 23:6
- canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum Num. 6:15
- arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur Num. 6:17
- tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus Dt. 16:16
- ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum 2 Par. 8:13
- congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo 2 Par. 30:13
- feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant 2 Par. 30:21
- feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus 2 Par. 35:17
- et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel 1 Esd. 6:22
- prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha Mt. 26:17
- et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha Mk. 14:12
- adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha Lk. 22:1
- venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha Lk. 22:7
- videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum Acts 12:3
- nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem Acts 20:6
- et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem. 3 Esd. 1:19
- et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, 3 Esd. 7:14