Haller's Concordance: BAALIM
- feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim Judg. 2:11
- feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth Judg. 3:7
- postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum Judg. 8:33
- filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum Judg. 10:6
- et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim Judg. 10:10
- abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli 1 Ki. 7:4
- postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi 1 Ki. 12:10
- et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim 3 Ki. 18:18
- et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim 2 Par. 17:3
- Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim 2 Par. 24:7
- sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim 2 Par. 28:2
- et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam 2 Par. 33:3
- destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit 2 Par. 34:4
- quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas Jer. 2:23
- et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis Jer. 9:14
- et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus Osee 2:13
- et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum Osee 2:17
- vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant Osee 11:2