Haller's Concordance: BABYLONIA
- et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia Bar. 1:1
- et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi Bar. 1:4
- nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus Bar. 6:3
- et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 2 Ma. 8:20
- et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia. 3 Esd. 1:41
- et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt. 3 Esd. 4:53
- et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem. 3 Esd. 4:57
- et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia. 3 Esd. 4:61
- et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo. 3 Esd. 6:18
- nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia. 3 Esd. 6:21
- tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista: 3 Esd. 6:23
- hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere. 3 Esd. 8:3
- anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis, 3 Esd. 8:6
- et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis: 3 Esd. 8:31
- et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia. 4 Esd. 15:60