Haller's Concordance: BACCHIDEM
- et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum 1 Ma. 7:8
- et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt 1 Ma. 7:12
- interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 1 Ma. 9:1
- et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat 1 Ma. 9:26
- ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae 1 Ma. 9:29
- et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro 1 Ma. 9:47
- et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte 1 Ma. 9:58
- et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 1 Ma. 9:68