Haller's Concordance: BALAC
- videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo Num. 22:2
- perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac Num. 22:7
- respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me Num. 22:10
- reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum Num. 22:14
- qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me Num. 22:16
- respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar Num. 22:18
- quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon Num. 22:36
- cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera Num. 22:40
- dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes Num. 23:1
- dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi Num. 23:3
- Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris Num. 23:5
- reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum Num. 23:6
- adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel Num. 23:7
- dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis Num. 23:11
- dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei Num. 23:13
- dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius Num. 23:15
- cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei Num. 23:16
- reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus Num. 23:17
- at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor Num. 23:18
- dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas Num. 23:25
- et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis Num. 23:27
- fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras Num. 23:30
- iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti Num. 24:10
- respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi Num. 24:12
- si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar Num. 24:13
- surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit Num. 24:25
- surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis Josu. 24:9
- nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum Judg. 11:25
- populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini Mic. 6:5
- sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari Apoc. 2:14