Haller's Concordance: BALTEO
- indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo Ex. 29:5
- filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo Ex. 29:8
- vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit Lev. 8:7
- filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus Lev. 8:13
- gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies Dt. 23:13
- tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius 3 Ki. 2:5
- universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis 4 Ki. 3:21