Haller's Concordance: BALTEUM
- haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 28:4
- stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii Ex. 28:39
- et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi Ex. 39:5
- stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi Ex. 39:19
- nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum 1 Ki. 18:4
- et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum 2 Ki. 18:11
- balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum Job 12:18