Haller's Concordance: BAPTISMUM
- ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum 2 Esd. 4:23
- videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Mt. 3:7
- baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi Mt. 21:25
- fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum Mk. 1:4
- Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari Mk. 10:38
- at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini Mk. 10:39
- baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi Mk. 11:30
- et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum Lk. 3:3
- baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus Lk. 20:4
- vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes Acts 10:37
- praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel Acts 13:24
- consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus Rom. 6:4