Haller's Concordance: BAPTIZATUS
- baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se Mt. 3:16
- et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne Mk. 1:9
- qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur Mk. 16:16
- Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium Lk. 11:38
- tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur Acts 8:13
- et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est Acts 9:18
- et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo Acts 16:33