Haller's Concordance: BARUCH
- post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni 2 Esd. 3:20
- Danihel Genton Baruch 2 Esd. 10:6
- Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites 2 Esd. 11:5
- et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris Jer. 32:12
- et praecepi Baruch coram eis dicens Jer. 32:13
- et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens Jer. 32:16
- vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri Jer. 36:4
- et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini Jer. 36:5
- et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini Jer. 36:8
- legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini audiente omni populo Jer. 36:10
- et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi Jer. 36:13
- miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos Jer. 36:14
- et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum Jer. 36:15
- igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos Jer. 36:16
- dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento Jer. 36:18
- et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis Jer. 36:19
- et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus Jer. 36:26
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens Jer. 36:27
- Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant Jer. 36:32
- sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem Jer. 43:3
- viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriae Jer. 43:6
- verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens Jer. 45:1
- haec dicit Dominus Deus Israhel ad te Baruch Jer. 45:2
- et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia Bar. 1:1
- et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum Bar. 1:3