Haller's Concordance: ACCEPERAT
- quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus Judg. 9:46
- in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat Judg. 18:1
- qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem 2 Par. 22:6
- sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem 2 Par. 32:25
- acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi 2 Esd. 6:13
- multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae 2 Esd. 6:18
- duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum Wis. 11:13
- Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, Dan. 2:15
- abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque Mt. 25:16
- similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo Mt. 25:17
- qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui Mt. 25:18
- et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum Mt. 25:20
- accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum Mt. 25:22
- accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti Mt. 25:24
- et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini Lk. 2:26